- PEPARETHUS
- PEPARETHUSinsula parva Macedoniae in mari Aegaeo, una rCycladum. Lemene Nigro; Saraquino Castaldo; Opula aliis, 25. mill. pass. in Occasum a Magnesiae ora, inter Thermaicum sinum ad Boream et Pelasgicum ad Meridiem, uti 90. mill. pass. circiter ab Atho monte, Euboeam versus 45. In tabulis nauticis Piperi dicitur, Baudrand. Oppidum habet eiusdem nominis, estque olivifera. Ovid. Met. l. 7. v. 470.Et Gyaros, nitidaeque ferax Peparethos olivae.Quondam Evonus dicta fuit, ut Plinius tradit. Locus autem Plinii, quem citat acutor, est l. 4. c. 12. sed pro Evonum scribendum Evoenum, i. c. Εὔοινον monet Bochart. talis enim erat haec insula. Ita habetur in heraclidis politiis: Αὕτη ἡ νῆσος (inquit) εὔοινός ἐςτι, καὶ ἔυδενδρος, καὶ σῖτον φέρει. In Philoctete Sophoclis legitur; Εἰς τὴν εὔβοτρυν Πεπάρη1ον, v. 549. Itaque a verbo para, quod parere, et feracem esse sonat (duplicatis radicalibus) primô Perpareth factum, dein Pepareth, alterô R. pereunte Bochart. l. 1. Chanaan, c. 12. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.